Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
dit, vniuersis. Quod cujjientes promissum nostrum Serenissimo Principi Domino Vladislao Regi Poloniae etc. Illustri Fralri nostro charissimo factum efficaciter adimplere, et prout iustum est, ipsum reddere certiorem, Literas nostras sub certis conclusionibus et contractibus, inter Nos et ipsum factis, harum serie decreuimus roborandas. Quarum quidem literarum tenor sequitur in haec verba: Sigsmundus D. gr. RomanorumRex (V. supra ad annum 1412.) Sed quia in his literis nostris mentio fit de sigillo nostrae Maiestatis, cum quo ipsae literae debent sigillari; ideo ipsas literas in omnibus earum articulis, punctis, clausulis et conditionibus ratificamus, gratificamus, roboramus et tenore praeseutium confirmamus, decernentes ipsas roburfirmissimum in omnibus punctis, vt praefertur, obtinere. Harum, quibus sigillum Maiestatis nostrae est appensum, testimonio literarum. Datum Constautiae vicesima die mensis Aprilis Anno Domini Millesimo quadringentesimo quinto decimo. Regnorum nostrorum Anno Hungariae vicesimo nono, Romanorum vero quinto." Apud Dogiel ex originali p. 49. sqq. Sigismunilus, dum Constantiae dissidiis Ecclesiae tollendis studet, foedus cum Rege Poloniae roborat, nunciuin cladis, a Hervoya Turcis sociato, Hungaris illatam inaudit. Illam Thurotzius Chronici P. IV. Cap. XIV. graphice depingit. Eo percepto Patres Concili Constantiensis vehementer commoti, ne Sigismundus, dum pacis in Ecclesiam studiis et laboribus occupatur, inaiorem in ditionibus suis iacturam patiatur, easdem interim aduersus Hostes tutandas Wladislao Polono commendarunt.