Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Interim error chronologicns prorsus nullus.est, neque 6cribentis obscitantia: cum apparens in citatione annorum discrepantia quam optime conciliari possit. Scilicet Hung. Rex Sigismundus initium anni vel a natiuitate vel a cir­cumcisione Domini h. e. vel a d. 25. Dec- vel a 1-a Ja­nuarii computauit, atque hoc in casu dies 26. Martii vt­pote dies emanationis praesentis Diplomatis in primum quadrantem noui anni incidit; e conuerso in Galliae Re­gno sec. XIV. et XV« moris fuit initium anni a Resurre­ctionis Christi festo c°mputare, et quia Pasca semper in mensem Aprilem incidere solet, hinc euenire debuit, quod dies emanationis 26-us Martii in finem veteris adhuc in cursu existentis anni, qui tunc in Gallia A. 1415. scribe­batur, inciderit: Haec alioquin a scientia diplomatica no­ta sunt. Georgius Gjurilcovits. CCLII. Sigismundus R. H. vina decimalia, Posonii, ct in insula Csalo­koz collecta t exportanda inde ordinat. A. 1415. Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex sem­per Augustus ac Hungariae eic. Rex Fideli nostro deuoto Reuerendissimo in Christo Patri Domino Jo­hanni, Archi Episcopo Strigoniensi, Aulae nostrae Roman. Cancellario, ac Vicario nostro Generali in dicto Iiegno nostro Hungariae per nos constituto sa­lutem et gratiam. In personis fidelium nostrorum Ju­dicis Juratorum ac yniuersorum Ciuium Hospitum ac Populorum Ciuitatis nostrae Posoniensis, nostrae quaerulose propositum extitit Maiestati, quomodo eiusdem Vestrae Reuerendissimae Paternitatis deci­matores fructus seu prouentus decimales de Vinis in Comitatu Posoniensi, ac dictae Ciuitatis Territorio, eidem Vestrae Paternitati, et Ecclesiae Vestrae prae­dictae more solito prouenire debentes, tempore de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom