Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

rendam adiungere; quam quidem Coronam primo­genitores sui ipseque hactenus nusquam gessere, et insuper supra arma sua consueta et antiqua, in qui­bus figura viperae seu serpentis girantis et Pomum aureum cum Cruce aurea supra exlensa flamam in ore deferentis, in Campo flauei Coloris depingi con­sueuit, similiter auream Coronam supra Galeam a qua Corona veluti Radii solares seu virgulae iubar splendide multiplicatum, ex vtraque parte eiusdem Galeae sursum deorsuinque et supra Galeam ipsam similes ad modum solarium Radioum cum ven­tilabris Banderiae et pictura Armorum antiquorum desuper Radiis coruscare egredi et diffundi videntur. Ad maiorem gloriam eminentioris Nobilitatis frater noster antedictus praefato Comiti Palalino suo motu proprio liberaliter concesserit, prout ea et alia, per­quae Comitis eiusdem Laudum quam plurium Prae­conia depromuntur, in dicti nostri Fratris priuilegia­libus apicibus fusissime videntur esse descripta. Nos denique considerantes, perspicaciter virtutum Emi­nentiam, quibus personam eiusdem Comitis Palatini inter alios praeeminenter largitor bonorum omnium largiflue insigniuit, et fructus laudabiles, quos sui labores et studia praefato charissimo fratri nostro in continuata fidelitate imo aucta continue semper asti­tit, eiusdem commodis studiosius intendendo pro­gressusque suos in semitis rectis plena soliditate per­ficiens, et commotione qualibet immobiliter perse­ueravit, sic illa praecordiis nostris impressimus, sic ea consignata in nostrae memoriae Archiuo tene­mus, nec ininus attenta aflinitate supratacta, qua Coraes ipse Palatinus cura eodera fratre nostro legi­tirae coniungitur, plurimaque gratuitorum obsequio­rum exiraia nobis tara in nostris propriis negotiis quam %

Next

/
Oldalképek
Tartalom