Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes, prohibitiones, et omia alia, quae talibus in processibus iuxta regni vestri consuetudinem fieri consueueruut facienda, per Vestram Maiestatem per anni circulum datis et gratiose concessis, nobisque praeceptorie transmissis, iuxta earumdcm conlinenliam vna cumEmerico filio Jobannis de Chuth, homine vestrae Excellentiae inter alios homines vestros in iisdein literis vestris annualibus conscriptos, nominatim expresso, hominem nostium videlicet discretum virum, Dominum Petrum, Socium et Concanonicum nosrum ad infrascriptam inquisitionem faciendam, nostro pro testimonio fide dignum duxissemus destinandum : Qui demum exinde ad nos reuersi, nobis vniforraiter retulerunt: Quod praefatus vestrae Serenitatis liomo ipso nostro testimonio praesente, feria secunda proxima post festum B. Mariae Magdalenae proxime praeteritum , in Comitatu Albensi procedendo, ab omnibus, quibus decens et oportunum fuisset, diligenter de infrascriptis inuestigando, talem comperissent veritatem: Quod Ladislaus, filius Thomae Vinche de Zenthgywrch in anno priori quasdam terras arabiles dicti conuentus cruciferorum, intra veras metas possessionis eorum Izka vocatae, exceptis quibusdam terris arabi libus, quas eidem Ladislao et fratribus suis in feudum dedissent et tradidissent, ex consensu et voluntate Johannis carnalis, Valentini et Ladislai patruelium, fralrum suorum, perarari, seminari et sibi occupari fecissent potentia mediante in praeiudicium dicti Conuentus et damnum valde ingens. Datum quindecimo die diei inquisitionis praenotatae. Anno Domini Millesimo quadringenlesimo quarto decimo." E [neoibrana originali.