Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
ra praeteritorum tempoi um, ne citius ab hominum labantur memoria, necesse est, quod ea, futurorum rescipere, et maxime que ad cullum diuinum tradenda sunt, perpetuis temporibus hominum et fratrum testimonio confirmentur. Nos igitur Stiborius Vaiuoda Transyluanus, Trenchin, Bislricae et Zolnok Comitatuum Comes, et fluuii Vagi Dominus perpetuus etc. et Domina Magnifica Dobrochna Conthoralis no» stra charissima et Stiborius de Bolondocz natus noster adamandus, ad vniuersorum scitum volumus, quocunque perueuerit praesens scriptum, peruenire quod praetendeutes salutem animarum omnium Parentum et benefactorum nostrorum, in remissionem peccatorLim ipsorum, nec non propriorum et omnium amicorum noslrorum, praeteritorum, praesentium et futurorum, Claustrum Canonicorum et regula^ rium in honorem B. M. V. gloriosae in Ujhely, alias noua Ciuitale , penes fluuium Vagum, in Comitatu Nitriensi, Dioecesis Strigoniensis, situalum, in eodem religiosos viros Dominum Petrui.11 Praepositum, cum duodecim fratribus, Canonicos regulares, ordinis sancti Augustini, perpetuis temporibus commodandos, collocamLis, volentes, quod dicti fratres in laudem et obsequium summi Dei, in praenominato claustro in honorem B. M. V. gloriosae dicato, cantibtis Vacent diulurnis assiduisque, Deuin pro salute viuorum et mortuorum deuolius quotidianis supplicationibus exorando, non per errorem aut improuide, sed animo deliberato, sano nostro, nostrae Dominae Dobrochnae consortis charissimae, ac Sliborii nati nostri charissimi, pariterque cognatorum nostrorum maturo consilio praecedente , signanter excellentia Serenissimi Principis et Domini Domini Sigismundi Romanorum Regis semper Augusti et