Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

Millesimo Trecentesimo septuagesimo emanatae de­clararunt: Quod vos receptis Literis amicabilibus Domini regis pro fratre Gregorio Praeposito de Saagh emanatis , cum Simone de Mere, homine regio , Nicolaum filium Aladarii, vestrum hominem pro te­stimonio transmisissetis, qui demum ad vos reuersi retulissent: Quod ipsi in vigilia 'esti Inuentionis San­ctae Crucis tunc praeteriti ad possessionem Leand accessissent, vbi quia Martinum, filium Andreae re­perire non valuissent; ideo Jobbagyonibus eiusdem retulissent: vt ip^i ad repetendum pretium, in quo pretio possessionariam portionem dictae Ecclesiae de Saagh, in eadem possessione Leand habitam, a quar­ta reuolulione annuali vel circa possedissent, legiti­me accessissent, quibus auditis iidem Jobagyones ad praemissa respondere renuissent, ipsi vero eundem Martinum ab vlteriori vsu et perceptitione vtilitatum dictae possessionis Leand, injquantum ipsa possessio dictam Ecclesiam de Saagh contingeret, prohibuis­sent. Factaque ipsa prohibitione ad restitutionem dicti pretii praefatum Martinum Contra dictum Gregori­unTPraepositum Ecclesiae de Saagh ad dictas Quinde­nasfesti Penthecosles regiam in praesentiam citassent; ad quasidem Martinus, filius Andreae legitime exspe­ctatus praesentiam ipsius Nicolai de Szeech non venis­set, neque misisset, sed se in Judicio aggrauari per­misisset. Aliae vero duae, vna similiter vestra feria tertia proxima post festum omnium Sanctorum , et alia quondam Comitis Nicolai de Szeech in dicta Visegrad vigesimo quinto die Octauarum festi Beati Andreae Apostoli, ambae in eodem Anno Domini Millesimo Trecentesimo septuagesimo confectae, ex­plicarat: Quod cum vos receptis literis amicabilibus pro dicto Gregorio Praeposito emanatis, cum Paulo

Next

/
Oldalképek
Tartalom