Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
di electionis emerserit, in perpetuum debeal competere, sicut et rite sibi, tamquam Comiti Palatino Reni, etc. Romani Imperii Archidapifero competit manifeste; ac ipse velut Comes Palatinus Pieni, eiusdem Romani Imperii Archidapifer verus et legitimus Princeps Elector, et post obitum eius, haerejdes et successores sui legitimi, inodo et forma submissis, Comitatum et Principatum Palatinum et Archidapiferiam dicti Imperii sacri, de quibus ipsum die supradicta in Aquisgrani solenniter infeodauimus, et inuestiuimus , ac tenore praesentium , infeodamus , et inuestimus cum omnibus et singulis eorum terris, dominiis, proprietatibus, vasallagiis, liberlalibus, honoribus, et pertinentiis, in quibuscunque rebus consistant, et quibuscunque specialibus possint vocabulis designari ; nec non Jus, vocem ,• dignitatem, et poteslatem eligendi Romanorum regem, in Imperatorem promouendum, sine impedimento quolibet debeant obtinere. Et ne inter haeredes ac successores ipsius, eo defuncto, super iure huiusmodi futuris temporibus dubilationum, quaestionum, seu litum quaeuis materia oriatur, decernimus, statuimus, et praesenti regio sancimus edicto, in perpetuum valituro, prout lioc idem, per praefatum Dominum Carolum quartum Romanorum Imperatorem, genitorem nostrum carissimum, omnium et singulorum Principum Electorum, ac multorum sacri Romani Imperii Principum, Comitum, Nobilium, et fidelium consilio et vnanimi consensu accedente, lege et edicto imperiali, in Aurea Bulla publice sancitum esse, dignoscitur, quod, post obitum dicti Ludouici Comitis Palatini Reni eL Bauariae Ducis , primo genitus eius filius, et post primo geniti obitum, eiusdem primogeniti senior filius ex ordine genitu-