Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

que, ae eliam contra Joannem , nominalum Duceni Burgundiae, eiusquc coadiulores et adhaerentes, prae­sentes et futuros, quem et quos, in praesentibus vnione, confoederatione , et colligatione, ac etiam in praemissis renouatione et confirmatione, non ob­stante, quod dictus Philippus olim Dux Burgundiae, et sui haeredes in eisdem comprehensi essent, f.t ex­presse nominati, exclusum et exclusos esse, et pro excluso et exclusis penitus habere volumus, ope, consilio, etauxilio, postquam ad notitiam nostram peruenerit, iuuabimus sine fraude. Quodque, si per inanimaduertentiam, vel aliier, in dictarum promis­sionum , obligationum, et confoederationum prae­iudicium , et contra ipsarum tenores factum , siue permissum quouis moclo exstiterit, nostrorum subdi­torum quorumeunque, siue ofiiciariorum ex parte, fiatque seu attestetur, quandocunque injposterum; illud et illa, quam primum de ipsis erimus informa­ti, reparare, ac reparari, redintegrari, recuperari et restaurari facere debere, et cum elfectu, sub vir­tute iuramenti, per nos praestiti promitlimus, di­ctas quoque confoederationes, vniones , et colliga­tiones modo et forma praemissis inuiolabilitar obser­uare. Et vt liaec omnia robore et valetudine perpe­tuis validentur, et confirmentur, has praesentes Ji­teras nostras fecimus Maiestatis nostrae sigilli nostri appensione muniri, nostro et Imperi sacri corona­rum Hungariae etc. Bohemiae etc. in reliquis ac alie­no in omnibus Juribus semper saluis. Datum Triden­tini. Anno Domini Millesimo quadringentesirno de­cimo quarto, vigesima quinta die tnensis Junii , re­gnorum auteiu nostrorum anno llungariae vigesimo octauo, Bomanorum vero quarto«" Apuil Leibnitium Coflicis nipf. pag. 307.

Next

/
Oldalképek
Tartalom