Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Francorum rege, Ludouico primogenito Duce Aquitaniae, et Delphino Wienensi, Joanne Touroniae Comite, et de Ponthiuno, eiusdem Domini Caioli Francorum regis filiis , Serenissiino Principe Ludouico , Hierusalem et Siciliae rege , Andegauensi Duce, Joanne Duce Bituricensi, Carolo Duce Aurelianensi, Philippo et Joanne, eius fratribus, Joanne Duce Borbonii , Joanne Couiite Aleconii, et Eduardo Duce Barrensi, consanguineis nostris carissitnis, ipsoriunque haeredibus et successoribus; pro nobis ac serenissimo Principe Domino Weneeslao, Boheiniae rege, Fratre nostro charissimo, nostrisque haeredibus, et tam in Romanorum quam Hungariae Dalmatiae, Croatiae et Bohemiae praedictis regnis et eorum quolibet successoribus, de nouo facimus, renouamus, ralificamus, et approbamns, ac etiam contirmamus. Et ad horum maiorem firmitatem promittimus bona fide, et sub virtute iuramenti per nos ad sancta Dei Euangelia praestiti, pro nobis et haeredibus ac successoribus, nostris praedicbis: quod a modo in antea, et in perpetuum erimus boni, legales atque perfecti amici, ipsiusDomini Caroli Francorum Uegis, filiorum, nepotum, et aliorum praenominatorum consanguineorum suorum, et nostrorum , et quod honorem, vberem statum > commodum et profectum eorum semper procurabimus, viis, et ingeniis quibuscuque realiter et cum eflectu; ac vniuersum damnum, quod ipsis vel eorum haeredibus et successoribus in personis, honore vel rebus, seu regno Franciae antedicto, ac etiam iuribus suis per quempiam irrogari posset, quomodocunque, et qualilercunque , dum ad nostri notitiam peruenerit, fideliter vitabirnus. Ipsos quoque haeredes et successores suos praedictos aduersus quoscunque, qui 32*