Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
quaesilo colore in dominium eiusdem in toto vel in parle intromissione, et sibi ipsis perpetuatione vel perpetui factione factis vel faciendis, vice et nominibus quibus supra proliibuit publice coram nobis et manifeste harum nostrarum testimonio literarum mediante. Datum in Wissegrad praedicta, feria secunda proxima post festum omnium Sanctorum. Anno Domini Millesimo quadringentesimo quarto decimo.'' L. S. Ex arcbiuo Camerali. CCVIII. Idem Sigismundus Romanorum et Hungariae rex, pace cum Carolo Gallorum rege jinnata, solenniter confoederatur. A. 1414. Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae , Croatiae, etc- Rex, notum facimus vniuersis praesentibus atque futuris, quod nos ad memoriam reducentes vniones, colligationes , et foedera per Serenissimos Principes , Dominum Carolum quartum diuae memoriae, Romanorum Imperatorem semper Au gustum, et Bohemiae regem , genitorem nostrum carissimum, pro se haeredibus ac successoribus Bohemiae regibus, cum deinde per Dominum Wenceslaum tunc Romanorum et Bohemiae regem, fratrem nostrum charissimum, pro se ac pro nobis et illusfri Joanne quondam Duce Lusacensi, fratre nostro charissimo, nostrisque haeredibus et successoribus Bohemiae regi! bus, cum Serenissimo Principe, Domino Carolo, > quondam Francorum rege incljtissimo, cuius animam possideat paradisus, pro se et filiis suis Carolo primo genito, tunc Delphino Viennensi et Ludouico Comite Vaiesii, nec non Ludouico Andegauensi, Joanne Bituricensi,- et quondam Pliiiippo tuuc Tom- X. Vol. V. 32