Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
aciem antiquis multifariis gestis et obsequiis eorum, quibus iidem sub primaeuis temporum decursibus, nostri nominis et regiminis exaJtationem honorare studuerunt, signanter vero illam intemeratae fidei puritatem, quam in praelio dudum sub iNicopoli habito ostenderunt, vbi cum tempore conflictus inchoandi ad primordiales accessus viros agiliores ex aciebus eleclos aduersus turmas illudere praemisissemus; inter illos praefatus Magister Joannes, fdius Laurentii, immen^ae virilitatis animositate, secura ab hostium ictibus, in ipsis accessibus vulnus graue suscipere non expauit. Comes quoque Simon memoratus, per cauernas ipso castro suffossas, cum paucis ingressus, non grauis inflictu vulneris , morti propinguus euasit; sed et demum in campestri praelio animosius congrediens iterati vulneris in sua membra suscepit laesionem. Ad vltimum autem, fatorum sinistris accessibus, partis nostrae victoria subacfa, aemulorum potestati, illustres Juuenes Osvaldus, Laurentius et Joannes, Ladislai meinorati filii, mortahs debiti pensionem in ore gladii saeuientis finaliter exsoluerunt, domibus paternis iugis doloris moestitiam relinquentes. Horum denique et caeterorum obsequiorum consideratione , ex mera regia auctorilate, et potestatis plenitudine , eJt certa nostrae Maiestatis scientia, de consilio et beneplacita voluntate Serenissimae Principis, Dominae Barbarae, Reginae, consortis nostrae charissimae , Praelalorum quoque et Baronum nostrorum consilio praematuro, praemissam nostram gratiam in vtroque discordiarum , captiuitatis nostrae scilicet et processuum in fauorem Ladislai de Duratio temporibus antefatis, Dominis seu Nobilibus per nos, vlrmeminimus liberaliter factam, pro eisdem et eorum superstitibus ratificantes et re-