Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

bus eft expensis, liarutn nostrariim vigore et testimo­nio literarum mediante. Datum feria secunda proxi­ma post Festum B. Elisabeth Viduae. Anno Domi­ni Millesimo quadringentesimo decimo tertio. u E transumto Anni 1688. CXCIX, Capituli Albensis stiper portidne poisessionis Megjer per Zerda-> helyianos potentia mediante occupata, relatoriae. A. 1413. Serenissimo Principi Domino Sigismundo , Dei gratia, Romanorum Regi, semper Augusto, ac Hun­gariae etc. Regi, Domino ipsorum metuendo, Ca~* pitulum Ecclesiae Albensis, orationes in filio Virgi­nis gloriosae. Vestra nouerit Serenitas, quod nos li­teras Vestras annuales , pro religioso viro, Domino Fratre Ladislao, Crucifero, Praeceptoreque Eccle­siae Beati Regis Stephani de Alba, et Conuentu lo­ci eiusdem, ad inquisitiones, euocationes, prohibi­tiones, nec non alia omnia, quae talibus in proces­sibus iuXta regni vestri consuetudinem, de iure con­sueuerunt faciendae, eisdem ad anni circulum datis et concessis, nobis praeceptorie direetis, et iuxta earum continentias vna cum Georgio literato, de Fanch, homine vestro , in dictis literis vestris an­nualibus, inter alios homines vestros conscrtptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicet Mi­chaelem, Chori nostrae Ecclesiae Clericum, ad in­frascriptam inquisitionem faciendam nostro pro tes­timonio transmisimus fide dignum. Qui demurn ex­inde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt eo modo: Quod ipsi feria quarta proxime ante festum S. Johannis ad portam latinam, proxime praeteri­tum, transacta , in Comitatu Simighiensi simul pro­cedendo ab omnibus, quibus decens et oportunum

Next

/
Oldalképek
Tartalom