Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Uino tjuodam tactus spiramine, volens id seminare in terris, quod vberrimo cum fructu valeret colligere in coelis , et vt terrena in coelestia, transitoria in aeterna, felici posset commercio commutare: Quia autem erga Religiosos Fratres Eremitas Ordinis S. Pauli primi Eremitae, et eorum probatissimae religionis obseruantiam prae ceteris aliis, singularem semper babuisset deuotionem, eosque ac eorum ordinem sincerasemper charitate prosecutus fuisset, bona igitur et matura deliberatione in se praehabita, totales possessiones suas Lucka praedictam, et Porapka vocatas in de Vngh, nec non similiter totales portiones suas posscssionarias in possessionibus Zawotka, Gaydanucz, Kis Rebniczke, Lyivknik, Huspin et Sazanya in eodem de Vngh, ac Nagy-Mihalyi, Sztara, et Kriwostyan vocatis, in Zempliniensi Comitatibus existent. habitas, simul cum cunctis ipsarum vtilitatibus el pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris , pratis, pascuis, foenetis, siluis , nemoribus, aquis, fluuiis , piscinis, pisaaturis molendinis, et eorumdem locis, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis et generaliter quarumlibet vtilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem possessiones ac portiones possessionarias de iure ab antiquo spectant. et pertinere debent. Vniuersitati collegii ac toti ordini praefatorum fratrum et Eremitarum , in regno hoc Hungariae existent. et signanterin vsum et sustentationem temporaneam omnium et singulorum fratrum Eremitarum, iuxta scilicet approbatam eorum consuetudinem annuatim semper huc ad claustrum B. Laurentii Martyris supra Budam fundat. pro generali Capitulo conuenientium atque ab exordio et initio