Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
lentiarn nostram difinitiuam exspectantibus. Quia igitur visis et diligenter inspectis petitione et litis contestatione, iuribus et priuilegiis dictarum partium ac testibus etaitestationibus ac aliegationibus, et praemissis conclusione et renunciatione, et quae partes ipsae dicere, producere, et allegare voluerunt, verbo et in scriptis, semel et pluries. Et super his habita matura deliberatione, cum Juris peritis, et Dominis de Capitulo Ecclesiae Strigoniensis, nobiscum in iudicio consedentibus, Deum solnm prae oculis habentes, per hanc nostram sententiam difinitiuam dicimus, sententiamus, et declararamus, de iure decimas territorii praedicti, retro et prope praefatum Monasterium dictarum Monialium siti, de quo in dicto emptionis priuilegio continetur, seu ius decimandi praediclae terrae particulam ad praefatum Capitulum Ecclesiae Sancli Fetri Yeteris Buden. spectare et pertinere, siue eaedem Sanctimoniales praedictam earum terrae particulam suis sumptibus colant, siue aliis ad colendum tradant ex eo potissime, quia nobis constitit, dictum territorium 11011 fuisse dictarum Dominarum, quando obtinuerunt indultum sanctae memoriae Gregorii Papae vndecimi; et etiam ex eo maxime, cum alias — — — — serenissimi Principis Domini Ludouici, Regis Ilungariae praedicti, decimae et alia iura spirilualia in tota Ciuitate et territorio Yeteris Bud. esse dinoscatur, prout in dicto Domini Ludouici Regis priuilegio pro parte dictorum Dominorum de Capitulo Ecclesiae Yeteris Bud. producto continetur. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum, praesentes nostras patentes literas seu hoc priuilegiatum instrumentum liuiusmodi definitiuam sententiam et deciarationem seu iudiciarium processum in se conti-