Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
regestratis, decretis quoque copiis hine et inde huiusmndi productorum, causam eandem ad dicendum contra ipsa producta verbo vel scriptis ad quintam decimam diem praenotati termini duxeramus prorogandam. Quo instante termino, comparentibusque coram nobis in iudicio — — — Procuratore Dominorum de Capitulo praedictorum, nec non Georgio Judice et officiali praedictarum Dominarum Sanctimonialium, cum sufficientibus procurationum mandatis, praefatus Georgius certum priuilegium Comiti Jacobi de Scepus, Judicis Curiae praefati quondam Domini Ludouici regis Hungariae, Budae in festo Sancti Barnabae Apostoli de anno Domini M-o CD.XIII. emanatas, continentes, quod Domina EIs vocata, filia Jeslini» dicti Keuhordo, hospitis de Vetero Buda, quamdam domum eiusdem, cum eius pertinentiis et terris arabilibus, , in territorio Dominorum de Capitulo Veteris Bud. adiacentibus, cuidam religiosae sorori, Kingae vocatae, filiae Inclyti Principis Ducis Opuliensis, in dicto claustro genti, pretio vendidisset; per quod priuilegium nitebantur praedictae Dominae Sorores Sanctimoniales terram illam, de qua agitur, fuisse dictarum Dominarum propriam. Ad prius producta, licet prius, vt praefertur, vlteriori productioni renunciassent, cum grauamine tamen sedis nostrae consueto produxerant. Cuius priuilegii copia dictis Dominis de Capilulo Budensi decrela ad dicendum et allegandum contra contenta in eodem, per eosdem de Capitulo, causam ipsam ad octauam diem eiusdem termini prorogaueramus. Illo etenim die et termino occurrente, cum dictae partes coram nobis legitime comparuissent, et quam plura hinc inde verbo super dicto priuilegio allegassent, causam ipsam de earura-