Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
extra Romam Curiam auctoritate Legationis huiusmodi admissam vacante, sicut exhihita siquidem nobis nuper pro parte tua petitio continebat, praefatus Cardinalis eandem Praeposituram sic vacantem, tibi praetextu Legationis eiusdem contulit et de illa etiam prouidit, licet de facto tu quoque reseruationis et decreti praedictorum ignarus , credens ad hoc habere dictum Cardinalem plenam potestatem, praetextu collationis et prouisionis earumdem, Praeposituram ipsam assecutus, illam extunc detinuisti, proutdetines, fructus percipiendo, ex eadem similiter de facto. Quare pro parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, vt in praemissis tibi et statui tuo opportune prouidere de benignitale Apostolica dignaremur. Nos igitur volentes te, qui vt asseris, Carissimi in Christo filii nostri Sigismundi in regem Romanorum Electi, et Hungariae regis illustris, ViceCancellarius existis, apud nos de vitae ac morum honestate, aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu fauore prosequi gratioso; huiusmodi supplicationibus inclinati, omnem inhabilitatis et infamiae maculam, siue notam per te praemissorum occasione contractam, auctoritate Apostolica abolemus ac volumus, quod Praeposituram praedictam ex nunc realiter et omnino dimittas. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae abolitionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Laudae IV-o Kalertdas Januarii, Pontificatus nostri anno IV-o. Apud VVagner. Anal. parte III. p« 45—46.