Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
tium sub nostrae Maiestatis sigilli testimonio literarum. Dalum in Ecclesia Sancti Stephani Protomartyris in villa vocata Viglud, in vulgari Vegni, Cuman. Diaeceseos. Anno a natiuitate Domini MCDXIII. die Lucae penultima mensis Octobris, regnorum nostrorum anno Hungariae XXVII. Romanorum vero quarto."Apud Von der Hardt. Magn. Oecumoen. Concil Constant. Toino VI. P. I. p- 5. Vt Rex Sigismundus cum ipso Pontifice de celebrando Concilio pluribus agere posset, Joannem XXIII. Placentiae prirnum conuenit; mox Laudae ad literas Concilii conuocatorias edendas persuasit; vt praemittitur. CXCII. Idem Sigismundus Heruojae, ac huius amicorum precibus nihil indulget. A. 1413. Doymus etc. Noueritis, qualiter Dominus Tmperator sui gratia et benignitate nos grate et gratiose tractat; scientes, quod impossibile esset credere, quantas literas et nuncios Heruoya tum ipse, tum proceres et praelati regni Hungariae transmittant Domino Imperatori, et quolidie non cessant; et estote certi, quod multum dubitauimus, et tantum investigauimus circa Imperatorem, quod ipse sui gratia iam omnes literas, quae sibi destinantur, pro parte Ilerwoyae, primum nobis dat, et vult, quod nos iuxta voluntatem nostram eidem rescribamus ; et sic quam plures lileras scripsimus Heruoyae pro Imperatore; et quod magis est, nullam deliberationem vult facere in factis Heruoyae, nisi secundum voluntatem nostram, et apparere nostrum. Itaque laeti estote, et boni animi, quia Dominus Imperator tantum est animatus contra Heruoyam,