Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
corrigendos, ac Schisma, quo Ecclesia Catholica turhatn fuit, sopiendum. Occasionem huic dederant quidain Cardinales Franci, qui Vrbani VI. PP. seueritatem peros», Antipapam Clementem VII. efectum, ex Italia secum Auennionem deduxerant. Huic suhinde inortuo Petrum de Luna sub nomine Benedicti XIII. subrogaiunt. Interim apud Catholicos Vrbano VI. Bonifacius IX. auno 1389. ac huic Innocentius VII. anno 1404. deinum Gregorius XII. anno 1406. successit; qui pontificatu se promisit decessurum, si Benedictus XIII. idem facere voluisset. Quod, cum hic non fecisset, amboque se pro papa gererent, vtriusque partis Cardinales, vtroque simul exauctorato, primum Alexandrum V. anno 1409. deinde hoc mortuo Joannem XXIII. Pontificem renunciarunt anno 1410. Quum igitur tres in partes Ecclesia scinderetur, aliis Joannem XXIII. aliis Gregorium XII. aliis vero Benedictum XIII. sectantibus, Joannes XXllI. missis ad Sigismundus legatis de concilio generali conuocando, dcbitam interposuit operam anno 1413. vt infra. CLXXXVI. Siglsmundus sententiam iudiciariam, Reu. Domino Archiepiscopo in sua persona domi iam residente, per Curiae suae Judicem effectuari praecipit. A. 1413. Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae Dalmatiae Croatiae etc. Rex, Fideli nostro Symoni de Rozgon, Judici Curiae nostrae vel vices suas in iudicatu gerenti, salutem et gratiam. Licet possessionariam reainbulationem , melarum consignationem, reuisionem et aestiinationem cuiusdam ]>ortionis possessionariae, seu particulae terrae in possessione Nagy Baratiii vocata, in comitatu Jauriensi existentis, habilam inter religiosum virutu Antoniuin IVepositum de Chorna, ab