Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

tam feminae, et specialiter S. Stipitius, cum filiis et nepotibus-, et filii omnes Nise, cum eorum filiis et Thomas et Michael fratres, cum eorum filiis et omnes alii de dicta parte , propter eorum infidelita­tem et nequitiam, et quia ipsi et eorum antecesso­res fuerunt semper et sunt infideles palriae et ci­uitatis suae, quod perpetualiter sint banniti, sub poena capitis a Sibenico, et eius districtu, et ab omnibus terris et locis Ducali Dominio subditis ; et et quod omnia bona mobilia et immobilia ipsorum statim vendantur, et pecunia de venditione facta di­stribuatur et detur per Ciues Sibenices pro rata da­mna passis in ista guerra, quia ipsorum causa to­tum damnum est factum."- — Ad hoc decimum quin­tum Capitulum respondetur sic, vt fit in decimo ca­pitulo, videlicet: „quod placet nobis, dum modo fiat processus per illam communitatem , antequam habeamus illam contra nominatos in hoc capitulo, et de deliberatione, quam faciet, remanebimus con­tenti, et illum faciemus obseruari; sed quod ban­num non se extendat nisi de terra Sibeninici et di­strictu eius.' f Cap. XVI. „Ttem si quo modo vel causa sit vel reperietur in futurum, quod Ducale Dominium vel ciues extrinseci alicui personae vel Communitati seu Dominio aliquid promiserint vel obligauerint aliquid de bonis Communis seu personae specialis de Sibe­nico, vel qui habitant in Sibenico, et eius districtu, quod illa promissio et obligatio non valeat, nec te­neat vllo modo, sed cassetur in totum et quod Com­mune et speciales personae quaelibet libere gaude­ant et possideant id, quod fuit et est suum." Ad hoc decimum sexlum Capitulum respondetur; ,,quod placet nobis. u

Next

/
Oldalképek
Tartalom