Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

quod non dehe.it magis habere pro salario a Commu­nitate Sibinici, nisi ducatos septingentos, qui Co­mes, insimul cum Judieibus Sibinicensibus debeat iustitiam ministrare secundum statuta, reformatio­nes et consuetudines Sibinicensium. u' Ad hoc quar­tum Capitulum respondetur: „quod placet nobis, vthabeant nobilem nostrum pro eorum contentamen­to et beneplacito, cum salario, quod specificant, quod Rector sit cum illa commissione, circa factum lustitiae ministrandae, quemadmodum fuit vltima vi­ce, quando terra fuit sub nostro regimine videlicet, quod in criminalibus deliclis enormibus, spectet solum ad Rectorem, et in leuibus delictis, in quibus incur­rit poena pecuniaria, vel carceris, et sirniliter in ci­uilibus, spectet ad Rectorem et ad tres iudices eli­gendos, secundum quod deliberatum fuerit per ma­iorem partem ipsorum rectoris et trium Judicum, quae intelligatur illa, in qua erit Rector noster." Cap. V. „Item quod non possint imponere ali­quod datium, collectam , seu gabellam, nec aliqu od aliud grauamen , in ciuitate Sibinici, ac eius distri­ctu, in genere , nec in specie nisi et prout ea, quae ad praesens sunt.' 4 — Ad quintum Capitulum re­spondetur: „quod placet nobis, vt iacet. Cap. VI. Item, quod Ducale Dominium tene­atur ponere ad eorum expensas tantam potentiam, quod statim recipiatur castrum Fabricatum in Sibe­nico per D. Petrum de Misglen, et nos iuuabimus et auxiliabirnur, quantum potuerimus, et cepto vel recepto, staluimus sine aliqua mora ipsum facere de­struere in totum, et nec ibi, nec alibi, in ahquo loco in dicta ciuitate et eius dislrictu, quod non pos­sint, nec debeant aliquo modo vel causa, ingenio, vel colore, denuo castrum vel aliquam forlalieiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom