Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
dem non exhibita instrumenta literalia vana, eassa viribusque earitura haberentur, et exhibitoribus nocitura. Ad quae praefatus Petrus Cheh, dictique Frank Nicolaus, et Joannes, vt praemittitur personaliter, dictique Nicolaus Frank et Joannes praefatos Sigismundum et Georgium ad onera eorum praenotata, sponte obligauerunt coram nobis praesentium per vigorem. Datum feria quarta proxima post Dominicam Reminiscere. Anno Domini MCDXII." L. S. Ex archiuo familiae Salamon. CLXXIII. Conuentus de Lelesz de Butkaianis absque contradictione statutis , testimoniales alphabeto intercisas elargitur. A. 1412. Omnibus Christi Fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam habituris, Nicolaus Praepositus et Conuentus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod nos Literas Excellentissimi Domini nostri, Domiri Sigismundi, Dei gratia Romanorum regis, semper Augusti, et Hungariae etc. recepimus in haec verba : Sigismundus (V. ad annum 1411.) Nos igitur mandatis eiusdem Domini Sigismundi regis obedire cupientes, vt tenemur, vna cum praefatis Georgio Baxa de Kis Abara, Valentino dicto Kanthor de Janossy, et Thoma Bulii, hominibus eiusdem Domini nostri Regis vnum ex nobis, videlicet Fratrem Jacobum de Chorna, Presbiterum ad praemissa peragenda pro testimonio transmisimus fide dignum. Qui tandem in festo B. Agathae Virginis et Martyris proxime praeterito exinde ad nos reuersi, nobis voce concordi retulerunt eo modo: quod praefati