Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
— qaod esse non potest, fors legendum: Magistro Paulo de Kulked. CLXYII. Capitulum Orodiente, adiudicatorias Comitis FranJc, filii Konyae Bani pro Abbate de Chanadino transcribit. A. 1412. Capitulum Ecclesiae Orodiensis, Omnibus Cliristi fidelibus praesentiBus pariter et futuris, notitiam praesentium habituris, salutem in salutis largitore. ad vniuersorum notitiam liarum serie volumus peruenire: quod ad nostram personaliter veniens praesentiam Dominus Frater JN icoIaus, Abbas Monasterii Beatae Mariae Virginis de Chanadino, exhibuit nobis quasdam literas viri magnifici, condam Comitis Frank filii Konye Bani, de Zechen, tunc Judicis Curiae Domini Sigismundi Dei gratia Inclyti regis Hungariae, continentes in se tenorem quarumdam Literarum Excellentissimi Principis Domini Ludouici Regis felicis recordationis, tenoris infrascripti petens nos, vt tenorem earumdem Literis nostris priuilegialibus inseri, et transcribi faciendo, sibi dare dignaremur, vberiorem ad cautelam, Quarum quidem tenor talis est: Nos Comes Frank, filiusKonyae Bani (V. supra anno 1402.) Nos igitur iustis et legitimis petitionibus annotati Domini Fratris Nicolai Abbatis annuentes, praedictas Literas ipsius Comitis Frank praesentibus literis nostris priuilegialibus pendentis sigilli nostri authentici munimine roboratas inseri, transumique et transcribi facientes, eidem Domino Abbati duximus concedendas, communi iustitia suadente, Data est haec transcriptio per manus Magistri Emerici Lectoris, socii et concanonici nostri, octauo die festi Omnium Sanctorum. Anno Domini MCDXII. Praesentibus honorabilibus et discretis viris Dominis Stephano Cantore, Andrea Custode, Magistris Jacobo de Naglak, Siraone et Tom. X. Vol. V. 25