Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

hibitiones, et ad omnia alia y quae talibus m Pro­cessibus iuxta regni vestri consuetudinem fieri con­sueuerunt facienda, per vestrum culmen per anni circulum datis et gratiose concessis, nobisque prae­ceptorie transmissis, iuxta earumdem continentiam vna cum Georgio de Dios homine Vestrae Excel­lentiae, inter alios homiues vestros in iisdem literis vestris annualibus conscriptos nominatim expresso, nostrum hominem videiicet Magistrum Andream, socium et Concanonicum nostrum ad infrascriptam inquisitionem faciendam, nostro pro testimonio fi­de dignum duxissemus destinandum; qui demum ex­inde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: quod praefatus Vestrae Sublimitatis homo ipso no­slro testimonio praesente, feria secunda proxima post festum Beatae Mariae Magdalenae proxime prae­teritum , in Comitatu Albensi procedendo, ab omni­bus quibus decens et opportunum fuisset diligenter de infrascriptis inuestigando, talem comperissent ve­ritatem : Quod Valentinus , Ladislaus , et Johannes Vinze dicti de Zenthgywrch, missis Simone Magno, Michaele Sanlhor, Dionisio Ruffo, Johanne Cliar­nany, Andrea Chory, Valentino Soos, Demetrio et Valentino Aag, Stephano Literato, Georgio, Dc­metrio, Georgio Nigro, Paulo Soos, Simone filio Cosmae, Gregorio de Sebenth, Emerico , Gregorio Demetrio Zeny, Michaele Widoohontha, Demetrio Michnaz, Benedicto filio Matthiae, Jobagionibus ipsorum in possessione ipsorum Moha vocata, com­morantibus, nec non Michael Scantho de Thab, mis­sis Johanne Nemeth, Zabath, Blasio , Johanne, Ni­colao, Jobagionibus suis, similiter in dicta Moha commorantibus anno in praesenti, omnia foena pos­sessionis dicti Conuentus Cruciferorum Warch vo­lom. X. Vol. V 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom