Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
XXIV. men. Septembris proxime elapsi, inter alia intelleximus, vos assignasse et posuisse in manibus nostri Prouisoris praedicti Turrim, quam custodiebas cum stipendiariis nostri dominii; continent et alia dictae vestrae literae super hac materia, ad quae omnia vobis respondemus; quod de Yobis nunquam habuimus, nec habemus aliquam vmbram, vel malum conspectum, imo vos tenuimus , et tenemus esse fidelem, et optimum seruitorem nostrum, et nedum de custodia dictae turris, sed de omni magno et notabili fortalitio, et re semper habuimus plenissimam fidem et confidentiam de vobis, considerata sapientia et probitate vestra, eo quia cognouimus ab experto optimam et perfectam dispositionem, et voluntatem Vestram, erga nostrum dominium; ita quod stare poteritis cum laeto et contento animo: et postquam placuit vobis, vt faciamus custodire dictam turrim, placet nobis, et sic mandamus Prouisori nostro, vt faciat bene custodire ipsam, et conseruetur ad honorem nostrum, et commodum nostri dominii, et fidelium nostrorum, et propterea vos auisamus, quod aut ibi, aut Jadrae, vel alibi in locis nostris, vbi vobis placuerit morari, habebitis prouisionem nostram vobis concessam , et habebimus vos in carum et fidum seruitorem nostrum. Datum in noslro Ducatus Palatio. Die IV. Octobris. Indictione IV. A. MCDX-o 4'. Lucins di Trau. p. 399. XXIX. Nicolaus de Gara Falatinus, exhibitionem instrumentalem oh absentiam Baronum prorogat. A. 1410. Nos Nicolaus de Gara, Regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum damus pro memoria,