Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
77 79 vice tenebamur dace tributum et vnum Comitem habere, et quod ad praesens nostrum Com. non cognoscimus, nec intendiinus alicui resp., nisi regi Vngariae, vel ipse llex dabit Comit. et quod ex vna parte petebat ipse D. Georgius et ex aiia Rex Bosnae siue Vayuoda Cherwoye, ex tertia Dom. Phihppus Georgii Admiratus Regius, ex quarto D. Spalatenses, petunt subsidium ad manu tenendum Castrum Almissi, pro Domiuo Rege Vngariae, et de uobis alia mentio in ueritate nostra non fuit facta ipsi Capitaneo ; si ipse Capitaneus plura verba protulit, de nobis ad uos, hoc non fuit motu nostro , sed ut comprehendimus potius inductu Dom. Georgii Strasimiri uel eius Vicarii; talem suspectionem, et aliam, si habetis, deponatis, quoniam mens nostra semper attendit ad bonum uerum, Valete feliciter et gaudete. Datum Curzulae die XXVIII Nouemb. A. D. MCDI. Indictione IX. Judices et consules Curzulae. Ibid p. 377. XXII. Conuentus Tapolchanini, JVladislai Poloni Sigismundo substituendi causa celebrati, indicium A. 1401. Frequentibus literis et nunciis Wladislai Poloniae Regis, Praelati et Barones Hungariae, pro relaxatione Sigismundi, Regis Hungariae, quibus adstruebat, honori eorum non conuenire, vt proprius Rex detineatur ab illis captiuus, sollicitati, conuentum in Tapolchani, vndecima Junii celebrant, et Henricum militem ad Wladislaum Poloniae Regem transmittunt, allegantes plures causas, quibus urgentibus impulsi voluntati suae vim infe-