Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

^ecundum cursum eiusdem aluei aliquantulum ad dextram aliquando, aliquando ad sinistram magis di­uertendo, continuo tamen iuxta eundem alueum Kaluaser euntes, ad locum A 7bi aqua de fluuio Ni­tra ad dictum Alueum Kaluaser exiret, plures et di­uersas arbores pro euidentioribus signis metalibus, cruce consignassent; non tamen illas arbores, sed ipsum alueum Kalvaser ad modum et cursum qui­dem pro metis dictis partibus deputassent, ne ta­men aliqua partium dictas arbores ex vtraque parte ipsius aluei cruce signatas succidere deberent, iis­dem partibus prohibuissent. Et sic in loco praedicto dictarum metarum cursus finiuissent. Illo tamen per praefatos hominem Archiepiscopalem, et nostrum testimonium expresso: Quod praefati Dominus Ar­chiepiscopus ac nobiles de dicta Sarlo coram eis uo­luissent, vt si quae partium futuris temporibus, an­tiquas literas et efficacia iura super reambulatione metarum dictarum villarum inuenirent, extunc prae­missae distinctiones et signa metalia neutri partium praeiudicare valeant, sed secundum vigorem huius­modi antiquarum literarum quaelibet partium iura sua prosequi possit. In cuius rei memoriam, firmi­talemque perpetuam praesentes literas nostras pri­uilegiales appensione sigilli nostri authentici muni­mine roboratas duximus concedendas. Datum vn­decimo die reambulationis et metarum erectionis ac totius exsecutionis praedictarum anno D. Millesimo quadringentcsimo primo." E transumpto Capituli Nitrien. an»1557i emanatis. E. MSS. Heuenesi sub BB. p. 211. sqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom