Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
mus per praesentes, quod cum Nos dudum inter cetera, quae in regno nostro dispensationis et prudentiae nostrae regiae , quam gubernaculo debito et spontaneo fouent, et ex hoc continuum recipiunt iucrementum, de his et aliis singulis sagaciter disponere volentes, ex augmento Maiestatico sincere aecepta, et in archiuario nostrae mentis disposita modum augendi mineras quascunque siue in auro siue argento, siue alio quocunque metallo, existant, sicut inuenire, inuentoruinque ^ortem et laborem sperantes saiue conseruare, hanc gratiam generelem omnibus liberaliter duximus faciendam, quod liceat quamlibet honestam personam, ad quaerendas et effodiendas mineras aptam, in vniuersis montaneis nostris vbihbet in regno nostro habitis et existentibus, videlicet Cremniczia, Schemnicia, Konigsberg Bacabania, Bistricia, Libetha, cum omnibus pertinentiis earumdem, et tam in antiquis montium foueis, quam nouis factis, vel faciendis, apertis vel clausis , aquae potentia, aut alias casu aliter obstructis, arte seu ingenio hominis cuiuscunque alias casualiter obstructis mineras quaerere, et effodere quascunque, et in huius gratiae ampiiorem fauorem decernimus, statuimus et declaramus, praesentium vigore, quod nullus contra dictarum minerarum inuentores a die inuentionis huius minerae computando, vsque ad coniinuum vnum annum, signanter feudarius, et in vulgari Theotonico Leuhauer dictus, incutiendo , vel fodiendo, quidcunque valeat, seu praesumat attemptare, quominus dictae minerae inuentor opus inceptum cum sumptibus et labore perficere possit, ipsas mineras effodiendo vel alias vtiliter dirigendo libertate praedicti vnius anni liberaliter fructum, harum nostrarum teslimonio litera-