Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
diminutione et additione aliquali sibi dare deberem ad cautelam, quod et feci meo officio requirente ; quarum vnius uidelicet praedicti domini Jobannis pape tenor est: Joh. episc. seruus seruorum dei Dilectis in Xto filiabus, Priorisse et conuentui Monasterii S. Marie de Insula danubii per priorissam soliti gubernari, Ordinis Sancti augustini secundum instituta et sub cura ordinis fratrum predicatorum uiuentibus, quibus licet habere proprium in communi, ex indulto sedis apostofice speciali, Yesprimiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes Apostolica piis uotis et honestis petentium precibus, fauorem beneuolum impertiri, ea propter dilecte in X-to filie uestris Justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates, et immunitates, a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus siue per priuilegia siue alias indulgentias uobis et Monasterio uestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactorum , a Regibus et principibus ac aliis X-ti fidelibus rationabiliter uobis et eidem monasterio indultas, sicut eas iuste et pacifice obtineiis, uobis et per uos eidem monasterio Auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contrauenire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis dei, et beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Auinione Y. kal. februarii pontificatus nostri anno vndecimo. Alterius uero litere uidelicet ipsius Domini Martini Pape continentia hec est: Martinus Episcopus seruus seruorum dei Dilectis in X-to filiabus: