Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

CCCLXVI. Capitulum Albense Szent Gyorgios palatium alienum destruxisse, ex asportatisque lapidibus proprium sibi construxisse, rcfert. A. 1409. Serenissimo Principi Domino Sigismundo, Dei gratia, inclyto Regi Hung. Dalm. Croat. etc. Mar­chionique Rrandenburg. S. R. I. Vicario Generali, et Regni Bohemiae Gubernatori, Domino ipsorum metuendo, Capitulum Ecclesiae Albensis, orationes in Domino debitas et deuotas cum perpetua fidelita­te. Vestra nouerit Serenitas, quod cum nos supre­mo cum honore receptis literis vestris annualibus conuentui Cruciferorum Ecclesiae Beati Stephani regis de Alba, ad citationes, inquisitiones, prohi­bitiones, nec non omnia alia, quae talibus in pro­cessibus iuxta regni vestri consuetudinem fieri con­sueuerant, facienda, per Vestrae Maiestatis Culmen per anni circulum datis et gratiose concessis, nobis­que preceptorie directis, iuxta quarum continenti­am vna cum Petro filio Stephani de Seren, homine Vestrae Serenitatis inter alios homines vestros in eisdem literis vestris annualibus conscriptos, nomi­natim expresso, nostrum hominem videlicet discre­tum virum Magistrum Petrum, socium et Concanoni­cum nostrum ad infrascriptam inquisitionem facien­dam nostro pro testimonio fide dignum duxissemus transmittendum. Qui demum exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt; quod ipsi secundo die fesli beati Georgii Martyris proxime praeleriti in Co­mitatu Albensi simul procedendo ab omnibus quibus decuisset et oportunum fuisset, nobilibus scilicet et ignobilibus, ac aliis cuiusuis status et conditionis ho­minibus diligenter inuestigando, talem de infrascri­ptis coraperissent veritatem : Quod Thomas dictus

Next

/
Oldalképek
Tartalom