Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
Apud Kerchelich. H. Epp. Zag. p. 131. Andreas hic post Eberliardum Varadinum translatum praeesse coepit. A. 1408. anno ab hinc secundo cum Eberhardo sedem commutasse videtur. CCCLXV. Capitulum Chasmense Literas Sigismundi anno 1408. claustro Paulinorum. de Streza concessas transcribit. A. 1409. Nos Capitulum Ecclesiae Chasmensis memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit vniuersis: Quod vir religiosus, Deoque deuotus, Frater Yalentinus prior claustri omnium Sanctorum de Arcza ordinis fratrum Eremitarum S. Pauli primi Eremitae, in sua ac aliorum Fratrum totius conuentus ordinis praedicti, sub regula S. Augustini in dicto claustro omnium Sanctorum per quondam Joannem Bessenium in dicta Streza fundato degentium, iugiterque Deo famulantium, ac deuotas praeces fundentium, personis ad nostram personaliter accedendo praesentiam, exhibuit nobis quasdam duas literas priuilegiales sub nomine Serenissimi Principis et Domini Sigismundi, Incljti regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Mavchionis Brandenburgici, Sacri Romani Imperii Vicarii Generalis et regni Bohemiae Gubernatoris, Domini nostri naturalis; quamlibet earumdem priuilegialium literarum tribus sigillis, vno videlicet eiusdem Serenissimi Principis Domini Sigismundi regis etc. in medio, I sub nouo dupplici, ac duobus aliis ex vtraque parte virorum Magnificorum , Dominorum Nicolai de Gara, regni Hungariae Palatini ac Comitis Frank de Szechen Judicis Curiae dictae regiae Maiestatis in cordulis sericeis pendentibus communitas, super