Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
rum Canonicus, ac Vicarius in spiritualibus Generalis in Ecclesia Quinqueecclesien. per lionorabile Capitulum Ecclesiae Quinque Ecclesiensis praedictae ex cousensu et voluntate Rmi m XtoPatris Domini Eberhardi Episcopi Zagrabien. ac regiae Maiestatis supremi Cancellarii, et Gubernatoris Episcopatus Quinque Ecclesien. electus et constitutus, Memoriae commendamus quibus incumbit significantes vniuersis: Quod, curn inter discretum virurn Gregorium Sacerdotem, Plebanum Ecclesiae de Sent Miklos, vt Actorem ab vna, parte vero ex altera religiosos viros fratres, Demetrium Priorem et caeteros fratres claustri S. Jacobi prope Quinqueecclesias constructi, ratione et praetexlu medietatis vniuersarum possessionum quondam Blasv dicti Megyeri de Patach in eadem Patach et eiusdem circulo habitarum, scilicet fundi curia penes fundos curiarum Sebastiani, filii Zenthe, ab australi, et Stephani dicti Catus, a meridionali partibus existentes ad cuiusdam vineae in territorio cuiusdam villae Patach in monte Magast vocato, iuxta vineas Benedicti filii Blasii a parte meridiei etNicolai de Culitha Plagaoccidentali habitae, et cuiusdam molendini penes dictam vineam adiacentis, et aliis vtilitatibus ad dictum fundum spectantibus, alias per annotatum quondam Blasium de Megyer in vltimo suo voto Claustro Ecclesiae B. Mariae V. de dicta Patach ad ordinem eorumdem fratrum spectanti testamentaliter legatae, litis et contentionis materia vertebatur coram nobis\ Tandem licet annotatus Dominus Georgius Plebanus allegabat, vt dicta medietas iam dictarum possessionum non dictis fratribus, sed sibi et dictae suae Ecclesiae per praefatum condam Biasium legata fuisset; tamen ex quo annotatus Fr. Demetrius Prior Tom. X. IV. Vol. 50