Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
haereditario in stabiiitate fidei et obsequiorum grata constantia probaverat perdurasse. Hinc est, quod Nos attendentes finem consumationemque virtutum, perseverantiam, quam per fidelem nostrum Jacobum Bonauentura familiarem nostrum dilectum, in eius obsequiis magna sinceritate nobis exhibitam habundanter experti sumus, et experimur assidue, pro multiplicibus eius meritis, tali hac vice benevolentia duximus remunerandum, quia scilicet Turrim sitam in littore Danubii sub Monte Castri nostri Posoniensis, ab olim, et vsque tunc ad Pelisiense Monasterium pertinentem, quam ex causa melioris habendae custodiae ab accessu Civitatis et Castri per Nos occupando pro Nobis accepimus, triginta dumptaxat florenis auri in reditus annuos perpetuos ob recompensam dicto Monasterio deputatis, memorato Jacobo Bonauentura, et filio suo Caspar, nec non haeredibus et successoribus eorum, animo deliberato, et ex certa Nostra scientia, cum domunculis et areis eidem turri annexis, et contiguis, ad ipsam turrem dumplaxat spectantibus, cum aliis suis pertinentiis, salua tamen tertia parte tributi, quae ipsumMonasterium ab antiquo concernit, donandam et conferendam duximus, ipsamque pleno iure habendi, tenendi, possidendi haereditarie ob praemissa seruitiorum merita Nobis tam fideliter, quam constanter exhibita, et inantea diligentia simili exhibenda, tenore praesentium gratiose conferimus, et donamrs, ita tamen, vt ipsa turris per praefatos Jacobum et Caspar, ac haeredes et successores eorum, omni tempore ac praesertim turbata pace, taH fulciatur custodia, quatenus praefatum Castrum ^ostrum et Ciuitas abinde periculum in nostrum et ^legni nostri scandalum non formident. Insuper vo-