Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

Romani Imperii Arehi-Camerarius, nec non Bohe­miae, ac Lucemburgensis haeres. Vniuersis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, presentium notitiam habituris, salutem in salutis largitore. Man­suetudinis excellentiae nostrae regalis diadematis ser­to praesignitum in terris tale cum honore onus sum­psit e supernis, hanc nobis indidit dignitatem offi­cii, vt cunctos regimini nostro subditos, oculis man­suetudinis intuentes, sicut in eorum tranquillitate gratularemur, sic de eorum quieta dispositione iu­giter meditemur, restaurando destructa, etabolita, si qua sunt vtilia, in Vsus assiduos, cum additamen­to renouando nouarum gratiarum. Quatenus sic di­rigamus terreni officii nostri gubernacula, vt post haec aeterni regni et immarcescibilis coronae, quam totis exoptamus affectibus, brauio potiri valeamus. Sane ad uniuersorum, tam praesentium quam futu­rorum, notitiam harum serie volumus peruenire. Quod Antonius, filius Aegidii de Szentkiraly, Pau­lus fdius de Mitke, et Nicolaus fdius Michaelis de Draagh, praediales seu Nobiles Ecclesiae Colocen­sis, nostrae Maiestatis accedentes in praesentiam et conspectum, suis et vniuersorum aliorum praediali­um eiusdem Ecclesiae Colocensis nominibus facun­de declararunt: quod quamquamipsi a tempore san­cti Stephani Regis et aliorum Begum Vngariae, praedecessorum nostrorum beatarum recordationum semper certis et limitatis libertatibus et praerogati­uis vsi fuissent, atque freti; tamen nonnulli officio­latus, et exactiones dationum sumentes et aliter de personarum qualitatibus et conditionibus censendi occasionem habentes, ipsos quoque inter simplices populos molirentur nominare; illorum ad instar po­pularia negocia cum ipsis peragere satagendo; sup-

Next

/
Oldalképek
Tartalom