Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

tionein (pertinentibus) vtilitatibus sieut nosmet te­nuimus, nihil nobis aut nostris haeredibus, iuris, proprietatis et dominii ibidem reseruantes, cum ple­no dominio Spectabili Yiro, Petro Comiti a Sancto Georgio et haeredibus eius legitimis et successoribus pro mille nongentis florenis auri ab ipso iam in pa­rata pecunia perceptis vendidimus, et virtute prae­sentium vendimus et resignamus tenenda , habenda , et vtifruenda perpetuis temporibus pacifiee et quie­te, praesenti nostro sub appenso sigillo testimonio literarum. Datum Bozenecz, die Conuersionis San­cti Pauli anno Domini Millesimo trecentesimo nona­gesimo. Quibus demonstratis proposuit eo modo, quod quamuis praefalam ipse munitionem, seu Ca­strum Eberhart (prius Eberstarf) vocatam simul cum suis pertinentiis per praefatum Procopium Marchio­nem, temporibus dudum impacatis, ab ipsis violen­ter ablatum et receptum ab eodem, pro praemissis mille et nongentis florenis auri emerit, seu redeme­ris; tamen nunc filii quondam Templini Junioris, fi­lii videlicet Joannis, similiter de Zenthgyurch diui­sionem eis in praedicto castro et ipsius pertinentiis de iure cedere debentem, nullum sibi de praescri­ptis mille et nongentis florenis auri,quoad portionem ipsorum cedentibus, satisfactionem impendere sata­gentes, ab ipso per formam iuris requirere et reha­bere maluerit. Petens nos, dictosquePrelatos etBa­rones nostros , et reuisis serieb. et continentiis prae­scriptarum literarum memorati olim Procopii Mar­chionis, superhoc, vtrum iidemfilii praelibati Templi­ni 2-um earum literarum vigorem ante diuisionem inter ipsos in dicto Castro, et eius pertinentiispraetaxa­tis, fieri debendam, sibi super praefata summa flo­renorum, quoad portionem videlicet ipsorum dun-

Next

/
Oldalképek
Tartalom