Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

lo Bano, et Steph. dispensatore, eorum consensu et beneuolo assensu ad lioc nostra interuenen petitione , auferentes et recipientes, manibusque nostris regiis applicanfes et appropriantes; tum pro praemissis multifariis obsequiis, et sinceris complacentiis prae­fatorum Pauli Bani et Stephani, praesertim autem eiusdem Paulli Bani, quae Iicet propter sui prolixi­talem praesentibus seriatim inscribisint taediosa; ali­qua tamen de ipsius praeclaris seruitiis sub breui Epilogo praesentib. duximus patefienda. Sane primo et principaliter, dum retroactis temporibus validissi­mum nostrum exercitum contra pertinacias et insul­tus saeuissimorum Turcorum, sacrae orthodoxae fi­dei immanissimorum persequutorum; qua confinia regnorum nostrorum sine intermissione crudeliter vexabantur, instaurassemus; tempore, quo illistris Princeps Dominus Joannes, primogenitus ducisBur­gunciiae, cuni magna caterua Francigenarum, et aliorum Christicolarum, causa defensionis iidei ca­tholicae, contra saeuitiam ipsorum Turcorum, no­stri in subsidium personaliter venerat, et cum eis­dem Turcis et aliis barbaricis nationibus, in regno Bulgaiiae, prope castrum maioris Nicopolis certa­men commissemus, tunc idem, veluti inter iideles eminentior, et fidei catholicae fidelis et feruidus propugnator, agilitate strenua et leoniua fultus au­dacia, vsque totius bellici certaininis consummatio­nem continuo lateri nostro ibidem assistens, cum eisdem Turcis sine intermissione, in defensionem nostrae personae et aliorum Christi fidelium, virili­ter et constanter dimicauit. Praeterea idem Paulus Banus his proxime elapsis et impacatis disturbiorum temporibus, quibus nonnulli praelati, Barones, magnates, proceres, et nobiles regni nostri ingrati et immemores beneficiorum, a nostra Celsitudine

Next

/
Oldalképek
Tartalom