Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
literas inspecturis, salutein et gratiam. Quia nos Ciuitatem Kewszegli de tricesimis nostris, quas ipsi praetextu rerum , et bonorum suorum mercemonialium soluere deberent quadringentos florenos , centum nouos denarios computando, duximus gratiosius relaxandos, imo relaxamus per praesentes.* qua propter fidelitati vestrae : firmiter praecipiendo mandamus, qualenus praefatos ciues et hospites, nec non mercatores et alios incolas dictae Ciuitatis Kewszegli vsque complementum numeri quadringentorum florenorum ad solutionem alicuius tricesimae compellere et adstringere nullatenus praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Volumus autem, vt quidquid dictis ciuibus et mercatoribas de antedictis tricesimis nostris relaxaueritis, super inde literas expeditorias pro vobis in vestram expeditionem recipere, et emanari facere studeatis. Aliud gratiae nostrae sub obrentu facere noii ausuri. Praesentes quoque perlectas reddi iubemus praesentanti. Datum Budae Sabatlio proximo ante Dominicam Laetare. Anno Domini Millesimo quadringentesimo nono." Ex archiuo vrbis Ginsiensis. CCCXXXIII. ldem Sigismundus donationales Ludouici R. H. ac statutorius Capituli Poson. anno 1380. emanatas pro Kondeianis transumit ac priuilegialiter elargitur. A. 1409. Sigismundus Dei gralia, Hungariae , Dalmatiae Croatiae etc. llex Omnibus Christi fidelibus, praesentibus prout et fntnris, praesentium notitiam habituris, sahitem in salulis largitore, Ordo suadet aequitatis, et ad apicem pertinet regalis Maiestatis,