Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

asseuerant retinere; contra quos dictus Petrus re­spondebat, eandem terram se iure hereditario posse­disse; percepta igitur responsione parlium tamen duello decreuimus definiri; qui taliter in duello con­uenerunt: quod duae partes praenominatae terrae Abbati praedictae Ecclesiae Pant-, caeterisque su­perius nominatis de generatione Odurnuk pertine­rent ex parte Danubii, metis ab inuicem separando per prestaldumSimonem, filium Jacobi de villaDagh. tertia vero parte ex parte villae Cheten, distincta metis per eundem Prestaldum, successit Petro possi­denda, tali conditione, quod fluuium non ultra po­terit transire ex parte meridionali, non ex parte aquilonis, similiter non ad Danubium poterit ten­dere. Ne igitur series rei taliter actae possit vnquam processu temporis alienari, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Anno Gratiae Millesimo Ducente­simo trigesimo octauo. Nos itaque iustis petitionibus praescripti Nicolai, nominibus quibus supra nobis porrectis annuentes, praemissas literas annotati olim Nicolai Vice Judicis Curiae praesentibus Iitteris no­stris de verbo ad verbum transcribi, et transumi fa­ciendo, dictos tenores eorumdem sub appositione praelibati sigilli nostri a tergo annexi eisdem religi­osis Dominabus Sanctimonial. duximus concedendas ad cautelam Justitia suadente. Datum secundo die octauarum festi Epiphaniarum Domini Anno eius­dem MCCCXCYIII-mo. Quibus demonstratis idem Georgius Iiteratus in personis earumdemDominarum Sanctimonialium nostrae quaerulose detexit Maie­stati, quomodo ipsae religiosae Dominae sanctimo­niales originales dicti transumti in dictis literis an­notati Capituli Wesprimiensis — Thomae literato de Yiscus nominato, velut legitimo earum

Next

/
Oldalképek
Tartalom