Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

\num alium de praemissa societate vltra anniuersa­rium stetisse dinoscehtur, inBaronem eligere, et si­bi de aliqua Baronia prouidere teneamur; si quem autem dictorum Baronum praemissae societatis mori contigerit, tunc singuli aiiorum Baronum, et Com­munitatis societatis huius, si tamen fieri poterit, ad exequias seu sepulturam talis defuncti personaliter transeant; si vero non irent vel aliquibus praepedi­ti ad id ire non possent, tunc quilibet talium ob re­medium animae defuncti, triginta missas celebrari faciat , quanto citius poterit, pro comparatione cu­iushbet missae quatuor denarios maioris monetae soluturus et quod quilibet societatis praemissae in signum mortis talis socii vestem lugubrem vno d e ferat, quam elapso die pauperi Chi isti det, et lar­giatur. Volumus etiam quod singulis feriis sextis quilibet praescriptae societatis vestem nigram ferre teneatur; si quis autem hoc facere neglexerit, tunc quinque Missas in laudem quinque vulnerum Chris­ti faciat celebrari. Similiter quatuor denarios pro qualibet missa persoluendo. Si qui vero praefatae socielatis supra descripfam Draconis efiigiem, seu signum in aliquo die per obliuionem ferre neglexe­rit, similiter quinque Missas celebrari facere tene­atur , pro comparatione cuiuslibet Missae quatuor denarios soluturus. Vbi autem infirmitate aut timo­re aliquo vel captiuitate praeueniente praemissum societalis signum quisquam sociorum ferre nequiue­rit, nullius ex hoc grauaminis onere afficiatur.. Ca­su vero quocunque ahquem sociorum si signum hu­iusmodi contigerit deperdere et amittere; ex tunc tamdiu donec huiusmodi signum reparaiy facere po­terit, pro non portatione eiusdem grauamen non incuirat aliquale. Nos insuper antelati Sigismundus

Next

/
Oldalképek
Tartalom