Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

fatigiis propriarum nostrarum personarum, iuua­mine tamen et subsidio Doinini nostri regis vel Dominae nostrae reginae, aut proiium seu successo­rum eorumdem mediantibus, cum eodem Domino nostro llege, prolibusue seu successoribus eiusdem, et boc regno Hungariae, sine recusa velle laborare; ita tamen quod locis, ad quem quisquam socieatis praemissae, per regiam Majestatem pro tuitione re­gnorum praemissorum deputabitur, et iuuamina «t ' subsidiaipsi deputando, aii tuilionem regnorum prae­benda et assignanda , secundum consiiium, dispo­sitionem et moderationem praemissorum Baronum et Communitatis Societatis praedictae depute^tur et praebearjtur. Nos iterum praetitulatus Rex Sigismun­dus et Barbara Regina, Baronesque liuiusmodi so­cielatis volumus, vt quowsque virtuosos, et bonae humanitatis viros in huiusmodi socielatem habere vo­luerimus, semper tales virtuosos et bonae humanita­tis viros «u^huiusmodi societatem recipiendi et aggre­gandi plenam , liberam et omni modam habeamus facultatem; vbi autem aliquem inhuiusmodi societa­tem modo praemisso receperimus, tunc volumus ta­lem ad licita consilia posse intrare eumqtie in singu­lis praenarratis conseruare, tueri, et defensare. Sed quod idem in huiusmodi societatem recipiendus su­per eo iuramentum praestare teneatur, quod omnia et singula praemissa plene et irreuocabiliter obser­uabit, et quod in super, si super aliquibus factis, per nos et Barones praediotae societatis quicquam deliberatum et conclusum fuerit, et ipse recipien­dus id similiter facere «t obseruare, et ipsis conclu­sis obedire teneatur. Si enim elapso anno huius in­stitutionis aliquem Baronum praenarratae societatis nutu diuino ab hoc saeculo decedere contigerit, tunc

Next

/
Oldalképek
Tartalom