Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

mundani passibiles habitationes deseendens, christi­anae Religionis normam suo praeciosissimo eflfuso sanguine et multorum sanctorum suorum M a r­t y r i o dedieauit, eiusdem nomine firmamentum factus et exemplum operum suorum in perpetuam obseruantiam demandando, cupientes regiminis ab Alto commissi nobis curam iuxta ipsius nutum feli­cius, vti eo permittente possumus, ad salutis fru­ctum gubernare; illud inter alia semper praestanti­us aduertimus, quo sicut bonam famam nostram, et sub nostrarum Maiestatiis nominibus militantium in saecularibl negotiis augmentamus, eo vberius et per­fectius ad aeterni regni praeparandas vias non solum factis, verum etiam signis palpabilibus, ab aeterni regni Gubernatoris exemplis ortum ducentibus, no­stra et nostrorum corda suscitemus in laudem, glori­am et Magnificentiam Nominis Saluatoris, et re­demptoris nostri Jesu Christi, filii Dei viui, qui post assumptionem fragilis humanae corporalitatis , pro nostris reparandis incommodis, viuificae Crucis vexillumsua gloriosissima passione sanctificauit, eius­dem quoque sacratissimae Crucis, quam idem Do­minus noster Jesus Christus ad infernalis claustri de­solationem, post resurectionem suam ferens, anti­qui hostis illius Draconis tortuosi, inferorum malo­rum Patris, caput ipsius crucis misterio deflexit, in cuius salutiferae crucis auxilio gloriosissimus Dei Tyro, Reatus Georgius Martyr draconem contra se venientem agressus se Deo commendans, lancea vi­brata vulneratum in terram proiecit, et postra­uit, et sanctissima Virgo et Martyr Mai garetha, pro nomine Christi, hostibus ipsius Jesu Christi traden­tibus ore Draconis absorpta sub inuocatione et spe­ramento admirandae Crucis> Dracone diuiso, per

Next

/
Oldalképek
Tartalom