Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
meritoriis et fidelissimis obsequiis — per quae ipsi praeelarae fidelitatis constantia suffulti, temporibus tranquillis et impacatis, sacro regio diademati et nostro culmini, locis summe incumbentibus, praesertim in confinibus regni nostri contra sceleratissimam coliortem Turcorum, etaliarum schismaticarum nationum barbariem, nostrorum et regni nostri aemulorum ; nec non in terra Morauiae aduersus Procopium Marchionem, et alios rebelles nostros, indesinenter seruiendo, nostrae maiestati iugiter exhibere studuerunt placibiles famulatus, — nouae nostrae donationis titulo dederimus; — quia — praedicta castra Kereszszeg et Adrian nominata, et eorum pertinentiae, tentae a praefato condam Kopasz Palatino, regio videlicet et sacrae coronae no^ torio infidele, qui quidem condam Kopasz Palatinus eisdem rite , iuste ac legitime per ipsos praedecessores nostros de vnanimi decreto et sanctione praelatorum, baronum et regni nostri procerum, priuatus extitit, et sententionaliter destitutus, siquidem iusto iuris titulo ad manus regias deuentae et redundata extiterunt; nos quoque eadem praefatis Dom. Nicolao Comiti, et Magistro Georgio fratri eiusdem, vt praefertur, perenniter possidenda ethabenda contulimus. — Datum per manus Reuerendissimi in Christo Patris, et Domini Joannis de Kanisa, archiepiscopi almae ecclesiae Strigonien. locique eiusdem Comitis perpetui, nec non primatis et Sedis Apostolicae Legati, aulaeque nostrae Maiestatis supremi cancellarii, dilecti nostri et fidelis, anno Domini MCCCI. tredecimo kal. mensis Martii, regni autem nostri anno XIV. Yenerabilibus in Christo Patribus et Dominis Yalentino, tituli S. Sabinae, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae presbitero Cardi-