Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

aliquot Jazygum ac Cumanorum legionibus, co­mite rursum Alberto, per Posonium ac Viennam, ad Jodocum persequendum, Bohemiam — inauspi­catissime — repetit. Emericus enim Bubek Prior castrum Auranae le­uiter oppugnatum Almarisco prodit XII. Octobris; Sibenicum, Tragurium, ac Spalatum XIX. No vem­bris, ac diebus subsequis ad dcficiendum trahit. E Dalmatia seditio inCroatiam propagatur. IUa Febru­arii A. 1403. Emericus Bubek ac Joannes Hervoya Paulum Bissenum caedunt, capiunt, ac mulctati ca­put ceu insigne triumphi Neapolim mittunt. Slauo­nii proprium sibi praestituunt Banum Zagrabiensem episcopum. In Hungaria Joannes de Lindva trans — Stephanus de Debro cis Danubium, Ladislai vexil­lum eleuant: caedibus, incendiis, spoliis complen­tur omnia. Hac quoque vice regni ac regis salus mentium discordia discrimine fuit expedita: Praelati, Barones, Proceres, Nobiles IV-a Aprilis Zalathnae, in Co­mitatu Crisiensi, quinque supra quinquaginta colle­cti, pactiyn successionis, fide ac manibus CXII. sub­scriptum, ac signatum, rescindunt, ac Wladislaum Poloniae regem euocanduin decernunt. Alii in arce Posega, potiores ac plures XXIV-a Maii Ladislaum Neapolitanum exposcunt, Albae coronandum, tri­butis eidem adtributis, statuunt. Alii denique Sigis­mundo fidem illibate seruandam vouent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom