Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

ccxxv. Idem Sigismundus Cibiniensibus liberum siluarum nigrarum usum indulget. A. 1406. 4 Sigismundus Dei gratia Rex Hung. Dalm. Cro­at. etc. M. Brandenburg. S. R. I. Vic. generalis, regni Bohemiae Gubernator, Fidelibus suis Nobili­bus de Tharkew ac aliis ibidem vicinis, quibus prae­sentes ostendentur, salutem et gratiam. Quia fideles Ciues et hospites nostri de Czebin more aliarum li­berarum Ciuitatum nostrarum siluis nigris libere, pacifice, et absque taxis ac impedimentis rite debe­ant vti, et potiri; igitur fidelitali Vestrae et cui­libet Vestrum firmissimo praecipimus regio sub edi­cto, quatenus eosdem Ciues et populos nostros de dicta Czebin in praeattactis syluis nigris et vsufrui­tione earumdem nullatenus taxare, neque impedire praesumatis; alioquin commisimus et serie praesen­tium committimus Comitibus vel Vice Comitibus de Scepus et de Sarus comitatuum praesentibus et futu­ris, vt ipsi eosdemCiues et populos nostros in usus­fruitione praedictarum Sylvarum ab vniuersis impe­dimentis et insuUibus defendant, et protegant autho­ritate et in persona nostrae Maiestatis; secus aliter facere non ausuri; praesentes vero post lecturam semper reddi iubemus praesentanti. Datum' Budae ipso die festo Epihaniarum Domini Anno eiusdem MCCCCVI. Indidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom