Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

bus et posteritatibus vniuersis legitime factam, in se explicaiitem; et alias duas Conuentus Monasterii S. Aegidii de Simighio, priuilegiales super legitima statutione possessionum et portionum possessionari­arum earumdem, pro iam dictis Ladislao Bano, nec non Bartholomaeo, Emerico, etLadislao, ac ipso­rum heredibus et cunctis posteritatum sobolibus rite confectas et emanatas, tenoris infrascripti, s lppli­cans exinde idem Bartholomaeus suo et nominibus, quibus supra, nostro Culmini humiliter et deuote, vt easdem ratas, gratas et acceptas habendo, no­srisqu literis priuilegialibus, sub moderno maiori nostro nouo authentico sigillo emanandis, verbotenus inseri, et redigi faciendo, pro ipsis Ladislao Bano, ac Bartholomaeo, Emerico, et Ladislao, filiis eius­dem, ipsorumque heredibus innouantes perpetuo valituras dignaremur confirmare. Quarum vnius, vt puta ipsius nostrae patentis literae tenor is est. Nos Sigismundus V. ad an. 1404. 1403. Alterius vero, scilicet annotati —• Conuentus V. ad an 1404. Ter­tiae siquidem eiusdem Conuentus similiter litterae priuilegialis series dinoscitur fore talis : Serenissimo Principi Domino Sigismundo — Conuentus de Si­migh V. ad an. 1404. INos igitur humillimis et de­uotis praefati Bartholomaei supplicationibus anteia­tis nostrae per eum suo, et nominibus, quibus su­pra, subiectiue oblatis Maiestati, regia pietate exau­ditis , et clementer admissis, praefatas tres litteras , nostram videlicet patentem, et annotati Conuentus Simighiensis, priuilegiales non abrasas, non Cancel­latas, nec in aliqua earum parte suspectas, sed om­ni prorsus ambiguitatis vitio destitutas, immo me­rae et- sincerae veritatis integritate pollentes, prae­sentibusque de verbo ad verbum siue diminutione

Next

/
Oldalképek
Tartalom