Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
osissimi — — — cum firmissimo mandato regio, inter caetera expresse declarantes, quod quia materia litis et quaestionis inter (easdem partes) orta regia Maiestas volens inter partes facere Judicium et iustitiam, praefatum Dominum Antonium — vniuersa Jura et literalia instrumenta, si quae super facto decimarum Iiaberet, contra dictum Capitulum, coram ipsa regia Maiestate producturus et exhibiturus, ad dies rogatiouum proxime praeteritas in praesentiam sui venire mandauisset, idem dictus Antonius, regiis non verens contraire censuris, in contemptum decreti regiae Maiestatis, per ipsam alias dudum super restringendis, sopiendis, et refroenandis Bullar. — — — ex quorum inualescentiis multiformibus, dum vigebant, regnum et eius incolae multimodis vexationibus, penuriis, et oppressionibus subiacebant, edicti, etstabiliti, a facie Judicii regii se absentasset, ad aliena regna pro quaerendo Jure se transferendo. Ideo regia Maiestas huiusmodi iniuriam excludere volens non modicam, memoratas decimas non alteri, nisi ad vsum praedicti Capituli per populos, seu hospites, de dicta Buzd dari plene et administrari, Regio sub firmissimo commisisset edicto; alioqnin eosdem populos, seu hospites ad id cum eorum grauaminibus compelleremus. — — Nobis attributa mediante. Nos igitur — — quia ex tenore praenotati antiqui priuilegii, ac multorum virorum Nobilium Nobiscum — — consedentium assertione, ad praenotatum Capitulum medietatem, ad Archidiaconum vero Quartam ipsarum — — de Jure antiquo — speetasse — — ac pertinere, praefatumque D. Antonium — — per suos praenotatos processus nihil noui Juris aquisi-