Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

sitiones, prohibitiones, nec non ad omnia alia, quae talibus processibus iuxta Regni vestri consuetudinem fieri consueuerunt, facienda per Vestrae Maiestatis culmen per anni curriculum datis et graeiose con­cessis, nobisque praeceptorie directis; iuxta qua­rum continentiam vna cum Nicolao, fdio Demetrii de Zenthagatha, homine Vestrae Serenitatis, inter ali*0'§ homines vestros, in eisdem literis vestris an­nualibus conscriptos, l^ominatim expresso, nostrum hominem, videlicet discretum virum, Magistrum Ja­cobum, socium et concanonicum nostrum, ad in­frascriptas requisitionem, prohibitionemque facien­das, nostro pro testimonio fide dignum duxissemus transmittendum: Qui demum exinde ad nos reuersi, nobis uniformiter retuleruat; Quodipsi secundo die festi Pentecostes proxime praeteriti; in comitatu Al­bensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens et oportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobi­libus, ac aliis cuiusuis status et conditionis dictiCo­mitatus hominibus diligenter inuest gando, talem de infrascriptis comperissent veritatem. Quod Johan­nes, Benedictus et Yalentinus dicti \inze, nec non Johannes fdius Ladislai, similiter \ inze, nomina­tus_, de Zenthgywrgh, a muitis temporibus retro­lapsis quamdam, syluam permissionalem (sic) dicti Conuentus, in possessione eiusdem lzka vocata exi­stentem, per Jobagyones eorum in dicta possessione ipsorum Zenthgywrch vocatam desecari et asportari fecissent et facerent in praesenti indesinenter, po­tentia eorum mediante, in praeiudicium dicti Con­uentus et damnum rion modicum et iacturam. Facta­que huiusmodi inquisitione die in eodem idem homo vester dicto nostro testimonio praesente, ad faciem Tom. X. Vol. IV. 30

Next

/
Oldalképek
Tartalom