Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
CCIII. Statutionis et introductionis relaxatoriarum denegatarum documentum. A. 1405. Capitulum Ecclesiae Albensis Omnibus Christi fidelihus, praesentibus et futuris, praesentium noticiam habituris, Salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum notitiam ha rum serie volumus peruenire; quod licet nos per longam et maximam litis formam a Venerabilibus Domino Fratre Ladislao, Abbate Monasterii S. Martini Sacri montis Pannoniae, et Conuentu eiusdem loci, in Comitatu seu Districtu Simigiensi decimas vinorum certarum vinearum in diuersis et signanter in possessionibus Baluanus, Meger.Kapol, Chepel, Fejeregyhaz, Kerchi, Bencce, Thwrwk et Nyn. vocatis, per sententiam defmitiuam reobtinuerimus, et per magistrum Georgium de Karad hominem Palatiualem, specialiter ad id transmissum , ac testimonium Conuentus Cruciferorum Ecclesiae Beati Regis Stephani de dicta Alba, vigoribus literarum adiudicatoriarum palatinalium et statutoriarum dicti Conuentus Albensis, in dominium decimarum vinorum huiusmodi vinearuin per nos obtentarum, statuti et introducti fuerimus; tamen quia dicti fratres conuentuales cruciferorum super dicta statutione literas ipsorurn relatorias dare nobis recusabant; allegantes, quod dicta ipsorum ecclesia conuentualis in praenotatis possessionibus Balvanus , Meger, Kapol, Chepel, Fejeregyhaz, Kerchi, Bence, Thwrwk et Nyn, ius et proprietatem nosceretur habere;ideo vigore presentium assumimus, quod si ipsi fratres conuentuales temporibus futuris eorum iura in dictis possessionibus rehabere pos-