Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
CCI. ldem Conuentus Sexard. aliud actus potentiarii Kanisaior. documenturn refert. A. 1405. Serenissimo Prineipi Domino Sigismundo Dei gratia, Incljto Regi Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Marchioni Brandenb. ac Sacri Romani Imperii Vicario generali; et Regni Bohemiae gubernatori, Domino ipsorum metuendo, Conuentus Eeclesiae Saxardiensis orationes in Domino debitas et deuotas, cum perpetua fidelitate. Vestra nouerit Serenitas, quod nos omni cum reuerentia, qua decuit, receptis literis vestris annualibus, secreto sigillo vestro consignatis, religioso viro, Domino Fratri Ladislao Praeceptori et Conuentui Cruciferorum Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba, ad citationes, inquisitiones, nec non ad alia omnia, quae in talibus processibus iuxta R. vestri consuetud. fieri consueuerunt, facienda, per anni circulum generaliter datis et gratiose concessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earumdem continentiam , vna cum Nicolao filio Thyburtii, de Hener, homme vestrae Serenitatis, inter alios homines vestros in dictis literis vestris annualibus conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicet fratrem Andream consocium nostrum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nostro pro teslimonio fide dignum duxissemus destinandum; Qui demum exinde ad nos reuersi, nobis vniformiter retulerunt, quod praedictus homo vestrae Serenitatis simul cum praedicto nostro testimonio praesente, in festo B. Nicolai Confessoris, pro-