Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
me impedire, inquietare, et quouis modo perturbare praesumant. Secus autem facientes et liuiusmodi nostrae reintegrationi, restitutioni et ipsarum decimarum modo supra habito et expresso leuationi et perceptioni per ipsos Capitulares fiendae de cetero contrauenientes publice vel oeculte, indignationem Dei omnia obtuentis, et nostri perpetui anathematis damnationem nouerint se incursuros. In cuius rei testimonium, firmitatemque perpetuam praesentibus nostriPontificatus sigillum duximus apponendum. Datum Zagrabiae in sala nostra Episcopali secunda die festi B. Francisci Confessoris, A. M-o quadringentesimo quinto." Apud Farlatum Tomo V. p. 453—4. cc. Vsus cognominum, et actuum pctentiariorum inualescentium per familiam de Kanisa documentum. Anno 1405. Serenissimo Principi Domino Sigismundo, Dei gratia Hung. Dalm. et Croat. etc. R. Marchionique Brandenb. et Sacri Romani Imperii Vicario Generali et Regni Bohemiae gubernatori, etc. Domino eorum honorando, Conuentus Monasterii Saxardiensis orationum suffragia deuotarum. Vestra nouerit Serenitas, quod cum nos omni reuerentia, qua decuit, receptis literis vestris annualibus religiosis viris Domino Fratri Ladislao Praeceptori et Conuentui Cruciferorum Ecclesiae Beati Regis Stephani de Alba, ad citationes, inquisitiones, prohibitiones, nec non ad omnia alia, quae iuxta regni vestri consuetudmem talibus in processibus, fieri con-