Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

moenitale pacis ad vniuersos hostiles impetus et ini­micorum incursus in eadem tuti possint et sani vale­ant residere; dccernentes, et edicto regio perpetue statuentes, quod annotata ciuitas nostra Cibinien­sis, ipsiusque ciues et habitatores, nunc et de­inceps, et antea, omnibus Juribus, consuetudi­nibus, gratiis emolumentis, libertatibus, commod.i­tatibus, exemptionibus, honoribus, priuilegiis, Ju­diciis, et generaliter vniuersis et singulis conditioni­bus, quibus Ciuitas nostra Cassouiensis et habitato­res eiusdem vtuntur, reguntur et gubernantur, et gaudent, quibusuis etiam — seu distinctis voca­bulis .expimantur, ad plenum, sine diminucione qua­licunque, fruantur, gaudcant, et potiantur, saiuis limitationibus inferiiis declaratis, et libertatibus per nos eidem nostrae Ciuitati Cibiniensi, ipsiusque Ci­uibus, hospilibus, et incolis, in speciali superad­ditis, coucessis atque gratiosius elargitis. Primo si­quidem facimus et ex deliberatione matura ordina­mus, quod saepefati Ciues, hospites, habitatores et incolae ac tota Communitas, seu Yniuersitas Ciuita­tis Cibiniensis in.signum suae subiectionis ac domi­nii nostri naturalis , ipsorum ex parte nobis et suc­cessoribus nostris, Regibus Hungariae dumtaxat im­mediate debitae, quadraginta quinque florenos puri auri vel eorum valoris, in die Circumcisionis Dom­pro munere et encenio strenarum, et consiliorum centum septuaginta florenos puri auri in festo Beati Georgii Martyris, annis singulis, perpetuis futuris temporibus, nobis et Camerae nostrae Regiae, abs­que aliquali prorogatione — — — — quam de­nique Janitorum nostrorum eodem die Strenarum non plus, nisi sexflorenos, cum praedictis mune­ribus et encoeniis nostris annualim, et perpetuo da­29 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom